Articles

De Triumphus Stultitiae van Faustinus Perisauli en de Laus Stultitiae van Erasmus

Authors: ,

Abstract

Anno 1963 Albertus Viviani et Ianninus Fabbri Florentiae carmen ediderunt DE TRIUMPHO STULTITIAE,
cuius est auctor Faustinus Perisaulus Tradotianus, sacerdos Ariminensis, Erasmi aetate aequalis. Editores persuasum habent Erasmum
hoc carmine usum esse ad conscribendam Stultitiae Laudem. At eorum demonstratio incredibilibus scatet erroribus. Hac autem
commentatione demonstraturi sumus Faustinum revera Erasmo usum esse ad quasdam saltem partes sui carminis componendas,
praefationem nempe ad primum librum totumque librum alterum.
Pleniorem utriusque operis aliorumque eiusdem generis comparationem parat discipulus noster Carolus De Graeve. Quod studium
intra paucos annos editum iri speramus una cum nova et accuratiore editione operum Latinorum Perisauli libris cum impressis
cum manu scriptis traditorum.

Keywords:

How to Cite: IJsewijn, J. & IJsewijn-Jacobs, J. (1966) “De Triumphus Stultitiae van Faustinus Perisauli en de Laus Stultitiae van Erasmus”, Handelingen - Koninklijke Zuid-Nederlandse maatschappij voor taal- en letterkunde en geschiedenis. 20(0). doi: https://doi.org/10.21825/kzm.v20i0.20793